monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 7, 7
' Est autem noctis umbra mortalibus ad requiem corporis data, ne operis avida continuato labore deficeret ac periret humanitas, et ut animantibus quibusdam, quae lucem solis ferre nequeunt, ipsis etiam bestiis quae praesentiam verentur humanam, discursandi ubique, ac victum quaeritandi copia suppeteret, iuxta quod in Dei laudibus Psalmista decantat: Sol cognovit occasum suum; posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae sylvarum, etc.